Wednesday, February 01, 2006

Book 1 Chapter 12 Lines 11-19

Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassikum consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Roman intulerat, ea princeps poenas persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est. quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.

0 Comments:

Post a Comment

<< Home