Wednesday, April 05, 2006

De Bello Gallico; Book 1, Chapter 51, Lines 1-11

Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse visum est reliquit; alarios omnes in conspectu hostium pro castris minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici instructa acie usque ad castra hostium acessit. Tum demum necessario Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios, Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in servitutem Romanis traderent.

Thursday, March 16, 2006

De Bello Gallico: Page 27 Book 1.40.59-71

Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam. Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam.

Itaque se, quod in longiorem diem collaturus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra motutum, ut quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram.

Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.

De Bello Gallico Page 25 Book 1.40.44-58

Denique hos esse eosdem Germanos quibuscum saepenumero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaerent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse. Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse.

Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur. Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones sumministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.

De Bello Gallico Page 23 Book 1.40.37-43

Factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria, cum, Cimbris et Teutonis a Gaio Mario pulsis, non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videbatur; factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarent. Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni constantia, propterea quod, quos aliquamdiu inermes sine causa timuissent, hos postea armatos ac victores superassent.

De Bello Gallico: Page 21 Book 1.40.30-36

Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam appetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repuiaturum. Quod si furore atque amentia impusus bellum intulisset, quid tandem verentur? Auty cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?

De Bello Gallico: Page 19 Book 1.40.26-29

Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quarendum aut cogitandum putarent.

Thursday, February 16, 2006

Book I, Chapter 39, page 19; lines 20-25

Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum, quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant. Nonnulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos.

What is the difference between the relationship that the infinitive existimari shares with its main verb volebant and the infinitives vereri and timere share with their main verb dicebant?

In considering the answer to that question, is the word supportari and infinitive like existimari or like vereri and timere

Friday, February 10, 2006

Book I; Chapter 39; Page 17 Lines 8-19

Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant: quorum alius alia causa illata, quam sibi ad proficiscendum necessariam ess diceret, petebat ut eius voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant; abdicti in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsinabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ei, qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant, perturbabantur.

Monday, February 06, 2006

Book 1; Chapter 39 1-7 (Page 15)

Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepenumero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.

  1. We have two of the big four here. We have a relative pronoun creating a relative clause an indirect statement created by the verb of knowing praedicabant.
  2. With qui (relative pronoun) you have to understand what its antecedents are (Gallorum and Mercatorum). Those antecendents provide you with number and gender.
  3. Qui also serves as the subject of the main verb praedicabant. Translation who reported

Who reported is a verb of saying. This creates an indirect statement. An indirect statement is a dependent clause with an accusative subject (Germanos) of an infinitive verb (esse). The word "that" should flow naturally from your verb of saying. Translation who reported that:

Wednesday, February 01, 2006

Book 1 Chapter 12 Lines 11-19

Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassikum consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Roman intulerat, ea princeps poenas persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est. quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.

Tuesday, January 31, 2006

Eos impeditos et inopinantes aggressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.

...quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat.